[268] EPISTOLA LXVIII.

Doctissimo viro

ADRIANO VANDER-BURCH

...... multum dilecto.

Ultrajectum.

IULIUS DEI gratia, Episcopus Herbipolensis & Franconiae Dux.

Paucis abhinc mensibus tuam illam piarum similitudinum inspeximus farraginem, inspectam probavimus, quod in ea, quicquid esset, pium esset, & utile futurum, opinione nostra, Lectori: accessit modo Sylva tua piorum amorum nobis inscripta; in eam quam primum nostros conjecimus oculos, deprehendimus in illius initio tuum in nos amorem, & in res divinas quoque, quas carmine complexus es, animum non vulgarem. Ludunt alii in obscoenis amoribus, tu Christianum Lectori proponis; alii suo labore quid promerentur laudis? Laudis nihil, vituperii vero plurimum. Vigiliae ac operae tuae non erunt apud Iuventutem inanes. Ut vicissim videas quis noster in te sit animus, literis hisce nostris exiguum ad te mittimus donum, illud ut benevolo animo capias, habeasque nostrae in te benevolentiae tanquam testem, optamus. Vale, & uti fecisti hactenus, nos amare perge. Datum in castro nostro Herbipolensi. III. Idus Aprilis Anno XCV.

IULIUS Episcopus Wirceb.